|
|
NUNTII
DE NOVO DVCE GVINENSIDe re Africa
Septimanis superioribus, id est Nonis Septembribus, praeses Guinensis Alpha Condé, qui annos XI solium primum habuit, post seditionem militarem exauctoratus est. Seditionis coinuratorumque princeps Mamady Doumbouya, qui militum dux res nouas rexit, nunc de facto primus est inter pares atque tamquam praeses Guinensis iusiurandum hodie pronuntiauit. Ipse Mamady Doumbouya annos XLI natus nunc inter iuniores praesides Africanos est, quorum gregi iuuenorum Malensis Assimi Goïta annorum XXXVIII praeest. Nouus tamen praeses tantum ad interim potestatem summam detinere dicitur nec petitioni consulari futurae, quae quam primum habebitur, interesse poterit. Scripsit
Georgius Lutetiensis - 01/10/2021 17h36
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|