|
|
NUNTII
PAPAE BEATITUDODe Ecclesiae consilio
![Beatus.jpg](admin/nuntii/files/Beatus.jpg)
Ille pontifex Iohannes Paulus I, saeculo Albinus Luciani, Ecclesiae Catholicae beatus quam primum erit. Pontifex hodiernus enim Franciscus anterioris Papae beatificationem per illam congregationem ad sanctorum causas rogatam libenter accepit: ille Franciscus pontificis Iohannis uirtutem se ualde probare publicauit atque XXXIII dierum Papae beatitudinem constituit. Papae defuncti nam intercessione miraculum euenisse Ecclesiae legati pronuntiarunt: anno MMXI in capite Argentino puella annorum XI maxime aegrotans parochi suasu pontificis Luciani intercessionem poposcit posteaque conualuisse comperitur. Quod ideo miraculum Papae sanctitatem sanxit. Scripsit
Andreas Nouocomensis - 13/10/2021 18h26
.
.
![](honor.gif)
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|