|
|
NUNTII
DE RE IRAQENAImpetus terroristicus
Hesterno die Ciuitas Islamica ultimum scelus perpetrauit. In terris septentrionalibus Iraqenis enim pagus Al-Rachad, qui in regione Diyala est, ab illis terroristis affectus est: sclopetis adhibitis, jihadistae in pagum militum Iraqenorum familiis plenum impetum fecerunt. Iraqeni praecones confestim mortuorum offensorumque numerum publicauerunt: ciues nam saltem XI perierunt atque XV uulnerati sunt. Vicus praeterea ille a ciuibus scitam religionem professis habitari uidetur, quod impetus propositum fosan melius ostendit, sicut illa militum familiarium causa. Scripsit
Marcus Austriacus - 27/10/2021 12h23
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|