|
|
NUNTII
PROCELLAE IN ORBEDe tempestatibus recentibus

In orbe hodie tempestates duo euenerunt, quae ambobus terris detrimento fuerunt. Prima enim procella Canadensis est: hiems illa autoraedarum uias duo undis submersit. Aquarum propter uim ciues multi Canadenses, id est centenarum numero, ad uitam suam conseruandam domibus quam celerrime effugerunt; procellae ipsa potestas talis fuit, ut in saeculo maxima haec nominaretur. Altera item tempestas Muticam ciuitatem apud Hyblam Heraiam attigit: uentorum uis enim maxima una cum pluuis assiduis totam perturbauit terram; ciuis quidam Siculus Iosephus Ricca propter spirituum uim mortuus est. Scripsit
Andreas Nouocomensis - 17/11/2021 16h57
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|