|
|
NUNTII
DE SILVA AMAZONICACalamitas Austroamericana

Dum orbis rectores magis magisque cum de aeris permutatione infanda tum de planetae nostri tutela praedicunt, Amazonica silua Brasiliensis eo magis caeditur. Hoc enim anno MMXXI lucus, qui ad climatis tutelam maximi momenti est, tantopere caesus est, ut eius caesio quinta parte augeretur: haec truncationum summa ab anno MMVI esse uidetur, quo pristino anno siluestris amputatio apicem attigit. Huius anni uastatio nemoris tamen maximum metum commouit, quoniam caesio Amazonum siluae seuere impendet. Quod ipsi "Pacis Viridis" sodalitatis inuenerunt: siluae maxima deminutio ideo perpetrari uidetur, ut soiae agri ad pecora alenda arari possint. Scripsit
Andreas Nouocomensis - 19/11/2021 16h20
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|