Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Solis die 14 mensis Augusti 2022
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII

DE VIII DEC. FIETNE QVARANTENA GENERALIS?

De clausura noua

Saxonia.jpg

Politici post ianuas clausas praeparant proximam quarantenam generalem duram. Quam actionem comitantur diurnarii atque demoscopi verbis acerrimis contendentes plerosque homines quarantenam generalem exoptare. Mercatūs financiarii1 hōc nuntio accepto reagunt scepticē. Austroafrica sibi videtur puniri quodam metallagmate2 vīri coronarii novo Iohannopoli invento. Quānam re hoc factum est ipsā in Austroafricā? Quae terra insignis fuit parvitate et portionis vaccinatoriae et incidentiae septem dierum (quae his septimanis proximis praeteritis fuit inter 5 et 10). Morbus coronae ibi prorsus non iam exstabat, usquedum inventum est hoc allagma novum. Cum industria philotheorica3 se praeparasset ad tempus anni quaestuosissimum, nunc isto metallagmate eius spes decepta est. Praepositis deversoriorum ruina imminet, cum iam praeterito anno ferē nemo ad eos venerit propter quarantenam generalem. Necnon quaerendum est, quosnam effectūs habiturum sit istud metallagma coronae ad Europam et Germaniam. Quo augetur vox istorum qui etiam apud nos postulant, ut fiat dura quarantena generalis. Eadem autem dicitur incohatum iri d. 8. m.Dec., aut fortasse aliquantulo postea. At Marcus Söder Bavariae praeses ministerialis die Dominicā declaravit se velle remedia dura adhibitum iri iam septimanā proximā futurā. Berolini interim post siparium primis colloquiis agitur, quando reverā quarantena generalis sit incohanda, et quam durē exsequenda. Unum certo constat: non iam quaeritur, num vita societatis debilitetur, sed, quando. Novo metallagmate vīrali hic processus accelerabitur. E demoscopiā ephemeridos „Bild am Sonntag“ concluditur plerosque cives velle quarantenam generalem. Secundum hanc demoscopiam 73 % (septuagenae ternae partes centesimae) civium rogatorum exspectant ipso iam hōc anno factum iri quarantenam generalem, 57 % (quinquagenae centesimae) talem desiderant. In mercatibus financiariis interim analystae speculantur, num quo modo vaccinationes prosint ad novum metallagma morbi coronarii impugnandum. In mercatibus capitalibus hoc non creditur, itaque praeteritā iam hebdomade pretia nummorum sunt deminuta. Num nobis imminet novus collapsus bursarum coronarius?

Scripsit Michaele Mross et Immanuel Voltarius - 01/12/2021 23h38



Catherine Gauchon
Artiste peintre

.

.



BREVES Sapientiae Italicus vulgator necnon diurnarius excelsus Petrus Angela annos XCIII annos natus adversa sorte, sicut filius eius Albertus et ipse praeco optimus Pipiationis reti nuper publicavit, mortem obiit. Ave atque vale in perpetuum, Petre optime noster!
In regione Francogallica Gironda incendia, dolosa reputata, non intermittuntur: iam decem milia civium abire coacti sunt, plus quam XX milia hectariorum silvarum combusta sunt. Ad flammas cohibendas mille siphonarii, novem aëronaves, duo helicoptera occupantur. Praeses Emmanuel Macron auxilia ab Unione Europaea petiit.
Ut iam Ucrainorum milites pronuntiaverunt, in Chersonesi Tauricae castra Russica ad aeronaves custodiendas impetus factus est, quo velivola novem laesa esse indicantur. Estonia interea se Communitatem Europaeam hortatura esse ut Russicorum visa iure Schengeniano praestata revocentur nuntiavit, quod vero propositum cancellarius Germanicus Olaf Scholz se respuere statim publicat.
Foederalis Inquisitionum Tabularii, quod Anglice FBI nuncupatur, emissarii ad pristini praesidis Donaldi Trump, qui interea Novi Eburaci erat, Floridensem villam heri pervenerunt: ipsis enim ministris investigatio agenda erat, qua tabellae ab illo Donaldo Trump ex Alba Domo post consulatus finem ereptae, quamvis pristinus praeses raptum criminosum continuo negaverit, inveniri possint; pyxides ideo nonnullae domo illa per vigilias ablatae sunt, sed inquisitionis exitus adhuc in operto est.
Civitates Unitae munus non remittent erga Formosam, ait relatrix Nancy Pelosi in capite Taipei coram praeside Tsai Ing-wen. Furentes Sinenses nuntiaverunt exercitia militaria prope insulam magno numero navium, armorum, aëronavium apparato.


SCIENTIAE
IN ORBE
ATHLETICA
ATHLETICA
IN ORBE

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: