Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 21 mensis Januarii 2022
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII

DE NAVIBVS AMERICANS

Morbus per freta

naves.jpg

Dum uirus coronarium totius orbis terras peruadere adipiscitur, naues illae circumuectantes, quae totius orbis aequora ponti sulcant, pestilentia hac coronaria infectae esse euidentur. Illarum naues fere LX, quae maxime ad Boreoamericanorum portus pertinere solent, uiatorum contagione affici existimantur atque nonnullae a portuum accessu omnino refutantur praesertim a Caraibicis; tam nauium remigia quam uiatores ad morbum coronarium arcendum medicamine uaccino custodiuntur, sed ipsa noua uiri forma contagionis ui aucta defensionem uaccini aduersa sorte superare potest.

Scripsit Andreas Nouocomensis - 27/12/2021 18h12



Catherine Gauchon
Artiste peintre

.

.



BREVES Nicaeae hodie quidam vir missilium displosione peracta mortuus est. Quod tamen novum est, miles civilis homicidii auctor esse videtur: ut enim praetor Xaverius Bonhomme praedixit, vigil ille contra criminosos missilia iniecit, dum eos comprehendere conatur; quorum attamen alter mortuus est.
In civitate Texana Colleyville homines IV in synagoga per quendam petitorem heri capti sunt atque ante nonnullas horas ab illis vigilibus liberantur. Petitor ille, qui pro sicariae annos LXXXVI in vinclis detinendae "Dominae Qaeda" libertate se pugnare dixit, ab illis vigiliis interficitur.
In prouincia Brasiliensi "Minas Gerais", cuius caput Horizon Amoenus est, pluuiae tempestatesque pollentiores his diebus eueniunt, ita ut ciuium milia XXIV domus relinquere debeant; qui maxime indigenae in pago Nao Xoha inundationum frequentia affecti esse uidentur. Homines XXIV omnino perisse comperiuntur.
Senatus Europaei princeps Dauid Sassoli, qui Italicus et Florentinus fuit, immunitatis morbo iamdiu affectus recenterque pulmonibus aeger hodie annos LXV natus mortem obiit. Italicus secundus princeps factione progressiua Europaei ciues ad senatum ut appropinquarentur ualde curauit.
In insula Cypro doctus uir Leondios Kostrikis, qui scientias colit morborum, uiri coronarii speciem nouam in ergasterio suo inuenit, quae "Deltacron" tunc nominatur. Ipsa enim species noua illam "Delta" hancque "Omicron", quoius nomen aduersa sorte audiri adsuescitur, in se habere uidetur; utrum facilius diffundatur an non adhuc ignotum est.


ATHLETICA
ATHLETICA
RELIGIO
ATHLETICA
ATHLETICA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: