|
|
NUNTII
SEDITIO ENERGIAEDe re Asiatica

Intra Kazakistanorum fines gasii rationes pecuniariae tantopere auctae sunt, ut diebus superioribus in ciuitate Zhanaozen populi demonstrationes seditionesque maximae euenire inciperent. Seditiones postea ampliore frequentia in uariis regionibus ciuitatibusque euenerunt, quarum praeclara illa Almaty ditissima urbs rerum nouarum studium accepit: milites enim seditiosorum ciuium milia V seuere compulserunt; CC igitur homines in uinclis sunt centumque fere milites in proeliis offensi sunt. Administrationem Kazakistanorum ideo ciues ad eiurationem propulserunt: praeses ille Qasym-Jomart Tokayev hodie primarii ministri Askar Mamin abdicationem excepit calamitatisque tempus usque ad diem XIV ante Kalendas Februarias protendit. Scripsit
Andreas Nouocomensis - 05/01/2022 20h59
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|