|
|
NUNTII
DE MVLIERIS BIRMANICAE SORTEAung San Suu Kyi in uinclis
Pristina primaria ministra Birmanica Aung San Suu Kyi iam a mense Decembri in carcere est binique anni sententiam in basilica obtinuit. Illa attamen diebus superioribus nouis causis in uinclis detentum iri dicitur, inter quas contra morbum coronarium legum uiolatio necnon auscultabulorum possessio sunt: illa ideo Aung San Suu Kyi, quae reapse accusas omnes seuere aspreuit, annorum IV poena adiuncta in carcere erit, quorum annorum numerus omnis ad annos VI iam peruenit. Accusae attamen ipsae uere non ob res, sed ob demonstrationes contra militum dictaturam, quae per menses superiores ualde euenerunt, commotae esse euidentur. Scripsit
Andreas Nouocomensis - 10/01/2022 11h45
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|