|
|
NUNTII
CONFLAGRATIO ARABICADe re Orientis

In capite Arabico Abu Dhabi conflagratio in cisternas, quae petroleum continebant ac ad officinarum insulam Mussafah petebant, mane evenit: haec trigemina deflagratio aeronavibus sine gubernatore perfecta esse comperitur atque ab illis Sciitis petitoribus, qui gregi "Houthi" intersunt, aperte vindicatur, ut diurnarii confestim publicaverunt; displosio praeterea ipsa apud capitis Arabici aeriportum incendium commovit. In detonatione illa cives nonnulli vitam amiserunt: nam Pakistanus quidam Indicique duo homines propter deflagrationem interierunt atque homines VI eadem re offensi sunt. Scripsit
Andreas Novocomensis - 17/01/2022 13h25
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|