|
|
NUNTII
NOVA PRAESESDe senatu Europaeo

Pristinus praeses senatus Europaei David Sassoli, ut adversa sorte omnibus notum est, iamdiu aegrotans mortuus est. Quamvis omnium memoria ad illum priorem praesidem celebrandum versetur, qui enim probissimus erat vir, novus princeps vero eligendus est: immo vero praeses novus (an potius nova) Roberta Metsola Melitensis hodie creatur. Ipsa Metsola annos XLIII nata in die natali suo princeps senatus Europaei fit: praesidum Europaeorum, qui Argentorati honorem summum gesserunt, iuvenissima factioni conservativae, cui "Pars Popularis Europaea" nomen est, interest. In contionum publicarum prima Roberta Metsola Italice collegae minime oblita haec pronuntiavit: "Eius Davidis Sassoli hereditatem accipio: ille luctator pro Europa nostra optimus fuit, qui Communitate nostra maxime confidebat. Gratias tibi, David". Scripsit
Andreas Novocomensis - 18/01/2022 18h00
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|