|
|
NUNTII
DE RE PERUVIANAIn tellurem horror

Fabrica eliquatoria Peruviana, cui "La Pampilla" nomen est, nuntium infandum publicavit: nam undae illae, quae post vulcani Tonga eruptionem apud Oceani Pacifici insulas commotae sunt, vasum milia VI petroleum continentia diruperunt, qua de causa petrolei moles ingentissima circum caput Peruvianum Lima ubique spargitur. Huius oecologicae calamitatis, quae terram Peruvianam severissime attigit, reus nullus faciliter indicari potest, sed modo effectus illi quantum potest comprehendendi esse videntur. Scripsit
Georgius Lutetiensis - 20/01/2022 17h56
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|