|
|
NUNTII
IN CARCEREM PETITIODe re Syriaca

In civitate Syriaca septentrionali Hasaka Curdorum carcer quidam nomine Ghwayran est, in quo Civitatis Islamicae milites vinculati insunt: ibi enim homines circiter MMMD in custodia esse existimantur atque Islamicorum milites comites suos iamdiu e vinclis eripere student. Qua de causa die Iovis impetus cruenter in carceren incepti sunt, quibus Curdorum milites maxima vi responderunt. Hoc nam proelio incohato, jihadistarum multi in custodiae vincula multorum utrimque obitu reducuntur: jihadistarum nam LXXVII adhuc perisse Curdorumque XXXIX offensi esse numerantur; Islamicae Civitatis militum tamen nonnullos custodia effugisse per Interrete divulgatur. Scripsit
Andreas Novocomensis - 23/01/2022 13h09
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|