|
|
NUNTII
DE RE UCRAINENSITensiones augentur

Dum administratio Russica militum maxima frequentia acies ad fines Ucrainos instruit, Nationum Atlanticarum Societas (NATO) copias suas ad loca orientalia mittere coepit: aeronaves enim multae nationumque multarum milites ad terras illas, in quibus conflictus eventuri videntur, perveniunt, ut Russica adminsitratio a consiliis suis dissuadeatur. Legatus Russicus Dmitry Peskov nationis suae responsum confestim aperuit Societatemque illam Atlanticam exagitationis bellicae valde accusavit; quod attamen legatus addidit Sarmatiam minas illas haud silenter molliterque excepturam. Scripsit
Andreas Novocomensis - 24/01/2022 14h52
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|