|
|
NUNTII
DE FUGA BIRMANICAProfugorum effugium

Iam ab anno MCMLXXV congregatio "Servate pueros", cui nomen Anglicum "Save the Children" est, rei Birmanicae pericula valde indicavit, quae attamen recentioribus temporibus severe augentur. Post enim superioris anni seditionem militarem civium necessitas ad extrema exasperatur: bombardamenta creberrima in provicias Birmanicas civium milia vel occiderunt vel in fugam verterunt. In illa deflagratione, quae in provincia Kayah perpetrata est, homines saltem XXXV perierunt, quorum quattuor pueri duoque eius dictae congregationis sodales erant. Profugorum numerus ideo maximus esse existimatur: nam milia DCC hominum domus suas iam reliquerunt maximeque pueri hoc diffugio affecti sunt. Scripsit
Andreas Novocomensis - 28/01/2022 14h27
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|