|
|
NUNTII
DE AEROPLANO MERSOAmericani contendunt aeroplanum insectatorium

Die Lunae XXIV mensis Ianuarii, dum duo naves aeroplanigera classis Foederatarum Americae Civitatum in mare Sinensi in exercitiis versuntur, quoddam aeroplanum insectatorium generis F-35C, turma aeria in altera nave aeroplanigera posita, cuius cum gubernator appellere conaretur, in pontem navis praecipitatum est, deinde sex nautis laesis in mare delapsum est. Quod, tametsi eius gubernator prius ab cella se eiecerat, quae in pontem navis incideret, tamen nunc in mare mersum est.
Nunc aeroplanum magna pecunia valens multoque apparatu computatorio, qualem Serices adhuc possidere Americani negant, instructum strenue appetunt Americani, ut prius receperint, quam Serices reperiant. At hi quidem negant se aeroplanum quaerere. Immo interpres horum ministerii rerum externarum, “Nuntium,” ait, “de hac re accepi. Nec primus est casus Americanorum in mare Sinensi. Sed eorum aeroplanum nihil nostra interest; quin contra, eis monemus, ut, quae pacem et rerum statum conservent, potius gerant quam in hac regione exhibeant lacertos.”
Quae autem sententia horum fidem perexiguam apud illos fecisse videtur. Vero hi, anno XXI, aeroplanum speculatorium Americanum, generis EP-3, cum illapsum in quandam insulam Sinensem esset, primum rimati sunt et spoliaverunt, deinde particulatim illis reddiderunt. Itaque Iohannes Kirby Americanus orator rerum militarum “In animo,” inquit, “profecto habemus, quanti valeat, ex omnibus significationibus illius verbi, hoc aeroplanum. Nos id recipiendum molientes salutem, non modo nostrorum recipientium, sed etiam rei publicae nostrae, commemoramus. Nec multa, ut opinor, dicenda sunt.”
Scripsit
Rufus Britannicus - 31/01/2022 10h05
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|