|
|
NUNTII
DE MULIERIBUS BACTRIANISNuntii de mulieribus

Post Talebanorum in terram Bactrianam ingressum muliebria iura maxime affici periclitantur, quod Talebanorum consilio feminae domi creberrime manere ac tamquam segregatim a viris republicaque vivere deberent. Muliebris enim institutio Talebanorum gubernatione in summo periculo esse videbatur, cum fere indoctae priore potestate feminae religarentur. Quod ast cum mulieres in universitatibus utique futurae dicantur fortasse non eventum iri adhuc existimatur: cum enim nonnullas apud provincias Bactrianas universitates aperiantur, in illa, quae in regione Laghman est, mulieres nonnullae Burqa indutae introisse videntur, quod ad spem bonam vertere potest. Scripsit
Andreas Novocomensis - 02/02/2022 13h44
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|