|
|
NUNTII
DE UCRAINAMacron Moscuam pervenit
Praeses Francogallicus Emmanuel Macron pari Russico Bladimuro Putin hodie congreditur ac de rebus Ucrainis occurrentibus nonnulla praedixit. Primum enim consul Macron illum Putin exhortatur ut belli inceptis finem faciat perque foedera iusta ad mitiora consilia perveniat; Macron ipse ideo pactionis necessitatem adseverat atque tam Russiae quam Europae omni fructuosum faustumque exitum auspicatur polliceturque. Interim legatus Boreoamericanus contra Sarmatiam damna nova meditatur illiusque gasii canalis, cui nomen est "Nord Stream 2", instructionem impeditum iri publicat; praeterea Nationum Atlanticarum Societas (NATO) CCCL militum apud fines Orientis iterum disposuit. Scripsit
Andreas Novocomensis - 07/02/2022 19h07
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|