|
|
NUNTII
DE DE TEMPESTATE COLOMBIANADe re Austroamericana
Pluviarum maiorum per tempus Colombiae terrae casae severissime periclitantur, quod acclivibus praeciptibusque collibus instruuntur: imber enim saepissime saxorum ruinas commovere ideoque pagos vastare solet. In regionibus internis Colombianis saxorum labes hodie evenit atque multorum damno provinciam affecit: homines minimum XIV propter petrarum mole perisse comperiuntur ac XXXV iam in nosocomio vulnerati accipiuntur. Ut supra dictum est, lapidum labes crebro terram Colombianam contingunt ac fere quotannis multos interficiunt: anno nam MMXIX in regione Cauca cives saltem XXVIII mortem obierunt ac anno MMXVII homines CCL in civitate Mocoa interierunt. Scripsit
Andreas Novocomensis - 09/02/2022 20h12
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|