|
|
NUNTII
MULIEBRE PRAEMIUMDe exitu hodierno
Dies tertius ante Idus Februarias celebrationi mulierum, quae scientiarum naturalium studio intersunt, dedicatur; quod attamen hodie evenit mirum. Praemium enim praeclarum pro scientiis alchemicis "Wolf" duabus sapientibus datum est: illa Carolina Bertozzi Boreoamericana, quae magisterio apud Universitatem Stanfordensem fruitur acAcademiae Lynceiorum interest, atque Bellae Bassler, quae Universitatis Princeton magistra est; praemio dignatae alchemicae studiosae cum Beniamino Cravatt honorem communicaverunt. Physicum praeterea praemium huic Annae L'Huillier additum est. Scripsit
Marcus Austriacus - 11/02/2022 19h13
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|