|
|
NUNTII
DE INSULIS OCEANIIn Oceano Indico

Insulae Chagos, quae in Oceano Indiano sunt atque a milibus III hominum habitantur, antea ab Imperio Britannico regebantur adhucque sub Britanniae potestate remanserunt: tamen primarius minister Pravind Jugnaut, qui maximum honorem in insulis Mauritius tenet, ab illa Societate Nationum insulas Chagos valde poposcit demumque obtinuit. Quam ob rem hodie minister Jugnaut una cum eius Societatis Nationum legato acceptionem concelebravit vexilliumque suum in insulae Peros Banhos solum confixit, ut terrae dominatus ostenderetur. Ille Jugnaut tandem addidit: "Maximi momenti dies hic est. Si tamen vexillum removatur, haec maxima iniuria contra nos accipiatur, qui terrae modo nostrae potestatem nunc recipimus". Scripsit
Andreas Novocomensis - 14/02/2022 18h16
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|