|
|
NUNTII
DE CONSILIO EUROPAEOAppellatio negata

Hungarica Polonaque administratio provocationem ad Europam inceperunt, ut ius Europaeum de pecunia praebenda permutaretur: si quis enim in republica, quae in Europaea Communitate sit, ius Europaeum pactaque violat, id est iura humana conculcat aliove modo civium libertatem polluit, pecuniam ab illa Europa praebitam nondum recipere potest; quae attamen Polona Hungaraque administratio minime probant, quod maiestatis violationem indicant. Ipsum attamen tribunal Europaeum nationum illarum appelationem omnino abnegavit, quoniam Europaeae Communitatis leges nullo modo refutari posse praedixit: non potest nam libertas iusque Europae quovi membro ullo modo inquinari. Scripsit
Andreas Novocomensis - 16/02/2022 13h57
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|