|
|
NUNTII
FLAMMAE INTER AQUASDe nave incensa

Navis quaedam oneraria Italica, cui Euroferry Olympia nomen est, dum Brundisium navigat, ex abrupto flammis incendi coepit: carina vero automatis prope CC hominibusque fere CCC impleta per aequora incendio, quod ab ima sentina adortum esse videtur, afficitur. Gubernator cum flammarum molem advertiret, per omnia cubicula pervestigavit adque effugium omnibus viatoribus accitis universos exhortatus est: vigiliae ideo marinae tam Graecae quam Italicae ad hominum conservationem omni nisu eos ad insulam Corcyram transtulerunt; non omnes tamen viatores adhuc tuti esse videntur, quod homines XVI etiam tum vel absentes vel neglecti putantur. Scripsit
Andreas Novocomensis - 18/02/2022 15h17
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|