|
|
NUNTII
DE TEMPESTATIBUS AMERICANISDe pluviis Brasiliensibus

In civitate Brasiliensi Petropolei horum dierum imber, qui summa vi terram afficit, vastationem amplissimam affert multosque domibus suis eicit; pluvia enim tantopere caelo decidit, ut adiuvantes siphonarii civibus auxilium praebere non nonnumquam non possint. Ut enim vigiliae hodie publicaverunt, multi propter pluviae vim mortem obisse videntur: homines saltem CXLVI mortui esse computantur, quorum XXVII pueri esse existimantur; interea homines CC adhuc non inveniri possunt dispersique ideo evidentur. Iam mille circiter cives domum reliquerunt atque ampliores locos habitare coguntur. Scripsit
Andreas Novocomensis - 20/02/2022 19h33
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|