|
|
NUNTII
DE PROFUGIS UCRAINISDe re Russica

Dum Ucrainensis crisis non desistit, cives Ucraini, qui in regione Russiae propinqua Donbass sunt, ex provincia illa effugere iam coeperunt, ut minister Sarmaticus pro damnorum continentia Alexander Chupriyan publicavit; cives nam Ucraini ex illis regionibus reapse effugiunt ne, incepto bello, ipsi, qui Sarmaticissima Ucrainae pars sunt, quodam modo damnentur. Illi enim Ucrainenses cives numero iam LXI milium ad Russicam terram pervenerunt ac maxime in provinciis Penza ac Saratov insunt, quae se mille circiter quaeque se excepturas pronuntiaverunt. Interea, praeses Boreoamericanus Josephus Biden se Bladimiro Putin convenire velle praedixit. Scripsit
Andreas Novocomensis - 21/02/2022 14h45
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|