|
|
NUNTII
DE RE MEXICANAMigrantium ingressus

Apud Mexicanos fines australes advenarum Haitiensium, Cubanorum Africanorumque moles maxima, quae centenarum milium numerum saepius attingit, ad nationem accessum exspectat, ut ad ditiora loca septentrionalia adire laetioremque vitam adipisci possit: difficillime attamen Mexicanorum praefecti actuariique profugos illos excipiunt, quare multos per menses ibi perdite commorantur. Migrantium ast centum hodie longinqua exspectatione perciti contra vigilias Mexicanas seditionem habuerunt atque contra milites facilius ad pugnam pervenerunt: qua de causa XX saltem illorum proeliis offensi sunt. Scripsit
Andreas Novocomensis - 23/02/2022 13h24
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|