|
|
NUNTII
BELLUM UCRAINUM INCEPITDe re Ucraina

Quod diebus superioribus tristius eventum iri multi opinabantur, hoc hesterno die incepit: Russicorum milites in Ucrainorum fines ingressi sunt invasionemque illam iamdiu exasperatam perduci coeperunt. Per Alborussicas terras ipsi Sarmatici milites ad caput Kiev pervenire conantur perque Donbass ac Crimeam Russici Ucrainam aggrediuntur: interea bombardamenta Sarmatica in Ucrainam peraguntur, dum Ucraini viri ad nationem suam defendendam armamenta manibus capiunt ac iam ad severe pugnandum apparantur. Sarmatici attamen cives bellum hoc nolunt: Moscovae ac Petriburgi cives ad fora congregantur atque contra bellum iniustum incruente pugnant saepiusque ipsi in vinclis comprehenuntur a concivibus. Scripsit
Andreas Novocomensis - 25/02/2022 17h19
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|