|
|
NUNTII
RUSSIA INTERCLUSADe interclusionibus adversus Russiam decretis

Unio Europaea et Civitates Americae Unitae hodie constituerunt ut Russiam
excluderent a substructione nummaria quae regitur a societate trium milium
argentariarium. Haec consociatio (SWIFT) orta est anno MCMLXXIII velut
systema communicationum inter argentarias ut faciliores redderet notitiarum
permutationes ad gerendas inter nationes pecuniae solutiones. Hoc tempore
XI milia argentariarum huic societati intersunt atque anno praeterito XLII
milliones permutationum nummorum factae sunt: hoc systemate negotia
argentaria inter nationes in paucis punctis temporis fieri possunt.
Praeter
hanc societatem constat transactiones difficiliores et maioris pretii esse per
cursus electronicos et teletypicum instrumentum, quod accidet CCC
argentariis Russicis etiamque solutiones venditionum ad nationes externas
gasii et petrolei quae XL partes ex centum reditus Russicis sunt, moraturae
erunt. Simul “syngraphus aureus” ademptus est potentioribus Russiae quo
cives fieri nationum possunt quae eos recipiant ubique aditus ad negotia
nummaria habeant. Si autem Russia gasii exportationem intercludat, Europa
brevi tempore in magna difficultate sit.
Nuper praeses Boreoamericanus Biden declaravit: “aut interclusiones aut
tertium bellum mundanum.
Scripsit
Lydia Ariminensis - 27/02/2022 17h46
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|