|
|
NUNTII
DE RUSSIAE PETITIONIBUSNova de bello ab Ucraina

Vires Russicae nunc procedunt ad caput Ucrainum cum autocurruum armatorum
ordine sexaginta vel plus chiliometrorum in longitudinem, dum interea
administratio nationis perculsae denuntiat Russiam crimina bellica
conficere, quamvis colloquia inceperint ut de pace foedus fieret, sed
frustra, immo coniectio pyrobolorum auxit. Imagines ab alto satellite
captae ostendunt praeter opes militum continuas etiam fumidas columnas a
domibus, ut videtur, coortas. Ad quod in tenia televisifica basis militum
Ucrainae incensa apud Brovary conspicitur, distans XXV chiliometris a
capite, in territorio spectanti inter septemtrionem et orientem. Tamen
caput Kiev post petitiones bellicas sex dierum, ut declaravit praefectus
urbis, repugnabit. Interea signa imminentis pericula in complura oppida
conclamata sunt.
Praeses Collegii Europaei Ursula von der Leyen petiit in nuntio
breviloquenti (tweet) ut copiae Russicae recederent, contra Minister
Primarius Boris Johnson reputat Praesidem Putin exitum
interclusionum passurum esse, simulque armamenta auxura sunt, cum Australia
et Civitates America Unitae auxilia Ucrainae promiserint.
Scripsit
Lydia Ariminensis - 01/03/2022 11h43
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|