|
|
NUNTII
NUNTIA AB UCRAINADe re Ucraina

Post dierum superiorum primum indutiarum conatum, qui ast ad pacem adhuc minime perduxit, civitas maior Kharkiv missilium iniectione affici adversa sorte non destitit: quae vere bombardamenta praeses Ucrainensis Zelensky contra iura humana humanitatemque totam crimina nuncupare coepit. Tantorum civium caede impetuumque scelere percitus ille praeses Boreoamericanus Joseph Biden praesidem Russicum Putin asperrimis obiurgavit verbis novasque multationes se iteraturum praedixit: "Bladimirus Putin nullum responsum facinoribus suis futurum esse nec nos apparaturos putavit at erravit. Bellum hoc enim diu coxitNescit vere ille Putin quid ei futurum sit." Interea milia prope CM profugorum Ucraina effugiunt multique alii terram illam relicturi sunt, ut Nationum Societas publicavit. Scripsit
Andreas Novocomensis - 02/03/2022 15h09
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|