|
|
NUNTII
DE IMPETU UCRAININuclearis officina contigitur

Noctu officina nuclearis Zaporizhzhia, quae vero totius Europae maxima est, missilibus Russicis affecta est: milites attamen Russici, qui nunc officinae potestatem detinent operatorumque negotium armis cogunt, bombardamentis suis officinae centrum favente sorte non attingere potuerunt, in quo reapse maximum est periculum. Primarius minister Ucrainus Zelensky impetum severis obiurgationibus condemnavit: "Russica natio nucleari terrore freta tamquam terroris manus totum orbem minis suis affici periclitatur. Prima in humana historia in officinam nuclearem petitio haec est"; interea Britannica externorum ministra Liz Truss Comitatus ad securitatem tuendam illius Nationum Societatis ut congregetur rogat atque ille Joseph Borrell ad cellerrimam Russicorum impetuum interruptionem cohortatur. Scripsit
Andreas Novocomensis - 04/03/2022 14h56
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|