|
|
NUNTII
h1>EFFUGIUM UCRAINUMDe Ucrainis civibus

Ucrainorum obscura sors propter bellum, quod a Russico praeside Putin geri coepit, ad meliora minime pervenire videtur immoque vero ad peius praeceps videtur. Russicorum bombardamenta, dum indutiarum conatus adhuc temptari creditur, minime destiterunt: sicut illa Olha Stefanishyna praeconibus "BBC" terroris commoti accusam indicans patuit, missilia Sarmatica contra cives eorumque locos nunc maxime iniciuntur; hoc vero ut Bladimiri Putin potestatis cupido ad consiliorum plenitudinem pervenire possit Ucrainaque sub Russicorum pollentia subiciatur. Societas Nationum enim millio atque dimidium Ucrainorum iam nationem suam reliquisse publicavit; civium saltem CCCXL iam Ucraini perisse evidentur. Scripsit
Andreas Novocomensis - 06/03/2022 15h04
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|