|
|
NUNTII
NOVUS IMPETUSDe re Ucraina
Belli Ucrainensis finis adhuc videri difficillimum est ac exasperatio horrorum progreditur. Bombardamenta primum nova apud loca occidentalia Ucraina reapse comperiuntur atque de impetu summo in caput Kiev iam dicitur: exercitus enim Russicus ad praesidia occupanda copiasque denuo instruendas valde permovitur, ut in caput Ucrainum incurrere liceat. Interea Civitates Coniunctae Americae ac Europa multationes oeconomicas contra Sarmatiam exacerbant, quae tamen ad copiarum regressum nondum perduxerunt; Russica interdum administratio se cum Ucrainis tertio quoque die interloqui publicat, quamvis horum collocutionum fructus difficillime videantur. Scripsit
Andreas Novocomensis - 11/03/2022 14h18
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|