|
|
NUNTII
DE RETIS LEGIBUS MUTATISDe "Meta"
Retium socialium congregatio "Meta", quae per illum Marcum Zuckerberg Prosopobiblii conditorem regitur, leges suas de verbis infandis odiumque conferentibus nonnullis in locis Europae orientalis mutat, ita ut abhinc verba sententiasque ante vetita contra Russiam, Russicos cives rectoresque Russicum atque Alborussicum ibi conscribere liceat (quae reapse verba omina auguriave mortis continere sive significare ex nunc possunt). Quod verum ab illis Russicis magistratibus valde obiurgatur atque iudicio dignum extemplo existimatur, ita ut Russici ipsi odii ethnici propagationis illam societatem "Meta" criminentur. Scripsit
Andreas Novocomensis - 13/03/2022 15h18
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|