|
|
NUNTII
BELLI CONSEQUENTIADe congregationis nuntio
Quae post armamentorum numerum militumque congeriem omnibus curae esse deberet, haec praesertim civium salus esset; quam tamen curam Russicus praeses, qui inhumana vi nec nosocomiis aegrotisque pepercit, omnino neglexisse videtur. Congregatio universalis ad salutem tuendam ideo belli infandi Ucraini consequentias omnes ostendit: adhuc milliones XVIII civium bello ipso afficiuntur, quorum milliones III iam Ucrainam reliquerunt terramque externam appetunt atque milliones fere VII per Ucrainos locos in effugium versi sunt ad vitam conservandam. Medicamina praeterea apud nosocomia tenuitate habentur ac aegrotantes vulneratique Ucraini omnibus expertes nunc a voluntariis medicisque adiuvantur. Scripsit
Andreas Novocomensis - 14/03/2022 14h49
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|