|
|
NUNTII
NUNTIA AB UCRAINADe rebus hodiernis
Dum bellum Ucrainum perpetuo obdurare videtur, nuntia saepius de rebus cotidianis perveniunt. In civitate Mariupol, de qua diebus superioribus multopere dictum est, theatrum Russicorum bombardamentis hodie severe afficitur, ex quo tamen cives multi effugium fuga adipiscuntur; interea ab hesterno die iam LIII cives apud loca septentrionalia in civitate Chernihiv propter missilia Russica mortem obierunt maximaeque moli civium infande ob Russici praesidis saevitias necatorum adiciuntur. Praeses Boreoamericanus Iosephus Biden in tanta facinorum exasperatione primo "criminosum hominem de sceleribus bellicis" praesidem Russsicum Putin nominat, quod "rhetoricam venia indignam" ministri Russici indicant. Scripsit
Andreas Novocomensis - 17/03/2022 14h55
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|