|
|
NUNTII
CONSULIS CONTIODe Bladimiri Putin verbis
Bladimirus Putin in Tauridis captae commemorationis die in maximo theatro publicam contionem habuit, in qua de re Ucraina sententiam suam consul publicavit: "Bellum optime adhuc progreditur" vere difficultates Russicas maximas neglegens "Tauridem nos accepimus atque ad meliora sustulimus" invasionis crimen conivens praedixit. Postea de re Ucraina ac de bello sententiam ultimam publicavit: "In Ucraina ad earum regionum, quae in regione Donbass sunt, tutelam sumus, ne impetus Ucraini scelesti ad earum regionum cives tamquam rebelles puniendos perpetrentur"; quae attamen verba aliis verbis non indigent. Scripsit
Andreas Novocomensis - 18/03/2022 22h25
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|