|
|
NUNTII
NOVUM CRIMEN RUSSICUMIterum de Mariupol
His diebus de urbe Mariupol saepissime auditur, quae vero ab aggressionibus Russicis severius afficitur: nam post missilium impetos in theatrum nosocomiumque prolatos schola quoque noctu bombardamentis Russicis perstringitur. Dum enim obsessio severa in civitatem producitur, civium circiter CD in ludum illum introiverunt, ut impetum effugere conarentur; quae attamen schola ab illis Russicis, ut ante diximus, hac nocte ad ruinam prosternitur. Cives quot perierint adhuc ignotum est, sed per ludi ruinas multi prorepere aut bombardamento mortem obisse evidentur; ab initio obsessionis iam cives Mariupolenses MMCD mortui esse existimantur miliaque iam quattuor hominum e civitate effugerunt. Scripsit
Andreas Novocomensis - 20/03/2022 14h28
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|