|
|
NUNTII
DE AERONAVI SINENSIAeroplanum cecidit

Telediurnarius Sinensis nuntium scelestum hodie publicavit: aeronavis enim "Boeing 737" viatores CXXIX novemque gubernatores continens de regionis australis Guangxi caelis subito decidit, dum celerrime ut aeroplanorum illorum est aequora caeli sulcat. Velivolum igitur illud, quod ad montium iugum in provincia Teng praeceps cecidit, incendii maioris inter montium silvas conflagrationem commovit; de viatoribus ac de remigio nuntia adhuc non divulgantur, sed consul Sinensis Xi Jinping se pro affectorum conservatione maxime operam daturum pollicetur. Scripsit
Andreas Novocomensis - 21/03/2022 15h23
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|