|
|
NUNTII
DE UCRAINISHodierna de bello

In tanta belli Ucraini asperitate res argentaria ac energiae cultus maximi momenti est, quod primum in Russiam multationes severe incidunt inque secundis potestas Russica in gasio praebendo summa Europaeis (praesertim Italicis) est. Hodie Sarmatia consilium novum de gasio adhibendo ideo publicavit, dum Europa Ucrainos iam ante mensem adiuvare incipit: rublis enim tantum abhinc gasium emere licebit. Quod igitur consilium gasii emptionem non vere Europaeis praecludere conatur, sed nummi tantum mutationem studet; interea a regionibus Ucrainis armamentorum alchemicorum Russicorum usus, quae maxime arma phosphorica adhiberi indicantur, divulgatur. Scripsit
Andreas Novocomensis - 23/03/2022 14h41
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|