|
|
NUNTII
h1>ACTORIS VERBAJohannis Penn sententia

Crastina nocte Ilicisilvae (Hollywood) adsignatio praemiorum "Oscar" incipiet, quae hoc anno contionem accipere deberet: praeses enim Ucrainus Zelensky antea tamquam caerimoniae particeps advocatus est, ut per teleorasin de re Ucraina hoc sceleste incepto anno orationem haberet. Quod ast consilium in extremis repudiari videtur, ne temporis festi laetitia inficiatur: his tamen verbis publicatis, notissimus actor Johannes (Sean) Penn, qui Ucrainis civibus maximum praestat opus auxiliumque omni vi per sodalitatem suam offerre solet, sententiam illam omnino respuit collegasque ad idem exhortatur consilium. Scripsit
Marcus Austriacus - 27/03/2022 15h39
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|