|
|
NUNTII
h1>DE UCRAINANova ab Europa
Post bellicum iam mensem aliquid ex Russica parte consisti videtur: consultor enim Bladimirus Medinsky post Turcicum conventum, in quo legati Ucraini ac Sarmatici congregantur, consilium ultimum Russicum publicat. Ipsi nam Russici impetus, qui apud Kiev ac Chernikiv perducuntur, se valde retenturos esse praedicunt, qui ad pacem primus motus maior forsan est. Colloquia pactionisque conatus inter Russicos et Ucrainos interea sero continuabunt ac praeses Boreoamericanus Josephus Biden se cum principibus Europaeis hodie collocuturum pronuntiat. Scripsit
Andreas Novocomensis - 29/03/2022 14h57
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|