|
|
NUNTII
NOVA AB UCRAINA"Quid sit futurum cras fuge quaerere"

Cum dies multos iam pacis saltem conatus et speretur et propius aspiciatur, belli interea vis Ucrainam terram non reliquit: urbs enim Mariupol, quae Russicorum funesto impetu severius deletur, bombardamento novo contra Rubrae Crucis sedem afficitur; ut iamdiu Russici manifestaverunt, nec aegrotantibus vulneratisque ullo modo parcitur. Quibus actis facinoribus, ille praeses Putin civitatem illam exhortatur, ut in potestatem Russicorum tandem veniat, si modo bombardamentorum finem videre studeat. Interea accusae novae contra Sarmatiam commovontur, quorum fortiores de usu pyrobolorum homicidialium a iurium humanorum defensoribus indicantur. Scripsit
Andreas Novocomensis - 30/03/2022 15h07
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|