|
|
NUNTII
DE UCRAINABellum hodie

Cotidiana nuntia a bello infecta terra identidem publicantur. Hodie enim in civitate septentrionali Ucrainae Bucha, quae ex militum Russicorum angore nuper liberatur, civium cadavera XX horride reperiuntur. Qui scelestus numerus mortuorum Ucrainensium molem iam a Societate Nationum compertam auget: MCCCXXV iam cives Ucrainenses, quorum centum atque viginti pueri numerantur, ab initio infandi belli mortui esse videntur miliaque circiter duo vulnerata sunt. Praeterea in terris australibus Ucrainis apud civitatem Enerhodar demonstrationes pro Ucrainae sorte cives agere conantur, quae attamen Russicorum vi missilibus opprimuntur. Scripsit
Andreas Novocomensis - 02/04/2022 18h56
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|