|
|
NUNTII
MORBUS IN SINADe Sina et morbo coronario

Ante annos duo atque dimidium a civitate Sinensi Wuhan morbus quidam ignotus in totum orbem varie multopereque diffundebatur ac nos omnes usque adhuc graviter leviterve affecit. Cum tamen per medicamina vaccina necnon viri illius debilitatem acceptam pestilentiae finis tandem aspiciatur, virus coronarium in terris orientalibus revertere videtur: Sinensium enim civium milia XIII iam morbo infici comperiuntur, quorum maxima pars apud civitatem maiorem Shangai congregatur. Qua de re Shangaienses cives iam nova clausura, quae memoriarum terribilium fons omnibus est, concludi evidentur. Communitas praeterea Europaea, quae morbum illum valide iam devicisse dici potest, auxilium suum se Sinensibus praestaturam protine publicat. Scripsit
Andreas Novocomensis - 03/04/2022 12h55
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|