|
|
NUNTII
NOVUS PRAESES MESOAMERICANUSIn Ora Divite

His diebus in terra Mesoamericana Ora Divite consularia comitia habebantur, in quibus petitores maxime duo esse videbantur: pristinus praeses Josephus Figueres ac rei argentariae peritus Rodericus Chaves. Quorum demum secundus primam sedem adeptus est: comitiis habitis, ille enim Chaves, annos LX natus rationeque centenaria quinque numerorum adversarium devincens, novus praeses Orae Divitis est. Chaves nam ipse his victoriam suam maxime fundavit: primum ille tamquam homo novus semet manifestare dicique solet, quod multis vero placuit, praetereaque se tamquam contra pristini praesidis pollentiam, quae reapse multis invidebatur, valde figurare quivit. Scripsit
Andreas Novocomensis - 04/04/2022 15h30
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|