|
|
NUNTII
DE IMPETU IN ISRAELPetitio orientis

Paucas per septimanas iam petitiones terroristicae quattuor in terra Israel perpetrata sunt: heri enim earum quarta in capite Tel Aviv acta est. Palaestinus enim civis Raed Fathi Hazem annos XXIX natus Iordaniae Citerioris incola solus Israelienses cives duo in capitis centro interfecit quindecimque vulneravit. Hoc facinore acto, petitor ille effugit atque novem post horas a vigiliis per urbem persecutus ille petitor demum interfectus est, postquam contra vigiles illos missilia nonnulla coniecit; scelus hoc solus perpetrasse videtur. Scripsit
Andreas Novocomensis - 08/04/2022 15h08
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|