|
|
NUNTII
NUNTIA PAKISTANADe consule novo creando

Tumultus post multos, qui septimanis superioribus evenerunt, senatus Pakistanus primario ministro Imran Khan, qui Pakistanum regimen ab anno MMXVIII detinuit, diffidentiam comminatur. Quae igitur publica diffidentia ad comitia nova mense Octubri perductura videtur ac duo vero nobiles, qui honorem consularem adhibere possint, indicantur: primus enim a pristino ministro cooptatus Gulzar Ahmed rector tribunalis reipublicae; alter partis anteriori praesidi inimicae princeps Shehbaz Sharif annos LXX natus, qui eius factionis dux est, cui nomen Societas Islamica Pakistana Nawaz est. Scripsit
Marcus Austriacus - 10/04/2022 14h45
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|