|
|
NUNTII
SICCITAS AFRICADe re Somaliensi

Aestus iam summus in terra Africa Somalia acerrime exasperatur. Sicut enim sapientes recenter publicaverunt, Somaliensis terra iamdiu pluviam excipere non potuit, quoius moles maximam partem suam non diffundit. Siccitas haec in decennio pessima esse videtur atque tempus torridissimum ardensque in terris Africanis habetur, quae iam maxima miseria afficiuntur. Quod attamen infandum periti iterum commonstraverunt, hoc est periculum summum milium CCCL puerorum Somaliensium, quorum vita severissima siccitate summopere periclitatur. Scripsit
Andreas Novocomensis - 11/04/2022 15h32
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|