|
|
NUNTII
MARIUPOL SE DEDIT?De civitate Ucraina

Dum Russicus defensionis minister Konashenkov civitatis Mariupol deditionem publicat, quod milites circiter mille in Russicorum potestatem veniunt, Ucraina tamen administratio traditionem abnegat. Praefectus urbi Vadym Boichenko praeterea ministri verba probavit duritiamque concivium suorum perseverat; ad cives illos interea tuendos Turcica administratio naves ad transitum praebendum maritimum praestat. Pervestigationes interim in civitate infande deleta stuprataque Bucha iam inceperunt, quae manifeste criminum infandorum Russicorum molem ostentant. Praeses Boreoamericanus Biden vero Putin genocidii auctorem indicat, quae verba cum a praeside Francogallico Macron temperantur tum a Zelensky approbantur. Scripsit
Andreas Novocomensis - 13/04/2022 15h18
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|